



Studia grazie alle numerose risorse presenti su Docsity
Guadagna punti aiutando altri studenti oppure acquistali con un piano Premium
Prepara i tuoi esami
Studia grazie alle numerose risorse presenti su Docsity
Prepara i tuoi esami con i documenti condivisi da studenti come te su Docsity
Trova i documenti specifici per gli esami della tua università
Preparati con lezioni e prove svolte basate sui programmi universitari!
Rispondi a reali domande d’esame e scopri la tua preparazione
Riassumi i tuoi documenti, fagli domande, convertili in quiz e mappe concettuali
Studia con prove svolte, tesine e consigli utili
Togliti ogni dubbio leggendo le risposte alle domande fatte da altri studenti come te
Esplora i documenti più scaricati per gli argomenti di studio più popolari
Ottieni i punti per scaricare
Guadagna punti aiutando altri studenti oppure acquistali con un piano Premium
ab urbe condita libri
Tipologia: Appunti
1 / 6
Questa pagina non è visibile nell’anteprima
Non perderti parti importanti!




1] In parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile quae unquam gesta sint me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. Nam neque ualidiores opibus ullae inter se ciuitates gentesque contulerunt arma neque his ipsis tantum unquam uirium aut roboris fuit; et haud ignotas belli artes inter sese sed expertas primo Punico conferebant bello, et adeo uaria fortuna belli ancepsque Mars fuit ut propius periculum fuerint qui uicerunt. Odiis etiam prope maioribus certarunt quam uiribus, Romanis indignantibus quod uictoribus uicti ultro inferrent arma, Poenis quod superbe auareque crederent imperitatum uictis esse. Fama est etiam Hannibalem annorum ferme nouem, pueriliter blandientem patri Hamilcari ut duceretur in Hispaniam, cum perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum tactis sacris iure iurando adactum se cum primum posset hostem fore populo Romano. Angebant ingentis spiritus uirum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam.
[2] His anxius curis ita se Africo bello quod fuit sub recentem Romanam pacem per quinque annos, ita deinde nouem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit ut appareret maius eum quam quod gereret agitare in animo bellum et, si diutius uixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse quae Hannibalis ductu intulerunt. Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus et, quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant, haud sane uoluntate principum, in imperio positus. Is plura consilio quam ui gerens, hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum nouis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit; barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncauit; comprensusque ab circumstantibus haud alio quam si euasisset uoltu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris ut superante laetitia dolores ridentis etiam speciem praebuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, foedus renouauerat populus Romanus ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas seruaretur.
[3] In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin[am successurus esset;] praerogatiuam militarem qua extemplo iuuenis Hannibal in praetorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus [erat, a senatu comprobaretur. Fauor] etiam plebis sequebatur. Hunc uixdum puberem Hasdrubal litteris ad se accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat. Barcinis nitentibus ut adsuesceret militiae Hannibal atque in paternas succederet opes Hanno, alterius factionis princeps, "et aequum postulare uidetur" inquit, "Hasdrubal, et ego tamen non censeo quod petit tribuendum." Cum admiratione tam ancipitis sententiae in se omnes conuertisset, "florem aetatis" inquit, "Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum praebuit, iusto iure eum a filio repeti censet; nos tamen minime decet iuuentutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini praetorum. An hoc timemus ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem uideat et, cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature seruiamus? Ego istum iuuenem domi tenendum sub legibus, sub magistratibus, docendum uiuere aequo iure cum ceteris censeo, ne quandoque paruus hic ignis incendium ingens exsuscitet."
[4] Pauci ac ferme optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut plerumque fit, maior pars meliorem uicit. Missus Hannibal in Hispaniam primo statim aduentu omnem exercitum in se conuertit; Hamilcarem iuuenem redditum sibi ueteres milites credere; eundem uigorem in uoltu uimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. Dein breui effecit ut pater in se minimum momentum ad fauorem conciliandum esset. Nunquam
ingenium idem ad res diuersissimas, parendum atque imparandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus uinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non uoluptate modus finitus; uigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas uiri uirtutes ingentia uitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil ueri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio. Cum hac indole uirtutum atque uitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re quae agenda uidendaque magno futuro duci esset praetermissa.
[5] Ceterum ex quo die dux est declaratus, uelut Italia ei prouincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. Quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma mouebantur, in Olcadum prius fines—ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione Carthaginiensium erat—induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos sed rerum serie finitimis domitis gentibus iungendoque tractus ad id bellum uideri posset. Cartalam, urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque; quo metu perculsae minores ciuitates stipendio imposito imperium accepere. Victor exercitus opulentusque praeda Carthaginem Nouam in hiberna est deductus. Ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide exsoluendo cunctis ciuium sociorumque animis in se firmatis uere primo in Vaccaeos promotum bellum. Hermandica et Arbocala, eorum urbes, ui captae. Arbocala et uirtute et multitudine oppidanorum diu defensa; ab Hermandica profugi exsulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, cum se iunxissent, concitant Carpetanos adortique Hannibalem regressum ex Vaccaeis haud procul Tago flumine agmen graue praeda turbauere. Hannibal proelio abstinuit castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem uado traiecit ualloque ita praeducto ut locum ad transgrediendum hostes haberent inuadere eos transeuntes statuit. Equitibus praecepit ut, cum ingressos aquam uiderent, adorirentur impeditum agmen; in ripa elephantos—quadraginta autem erant—disponit. Carpetanorum cum appendicibus Olcadum Vaccaeorumque centum milia fuere, inuicta acies si aequo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari uictoriam rati quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio qua cuique proximum est in amnem ruunt. Et ex parte altera ripae uis ingens equitum in flumen immissa, medioque alueo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis ac uix uado fidens uel ab inermi equite, equo temere acto, peruerti posset, eques corpore armisque liber, equo uel per medios gurgites stabili, comminus eminusque rem gereret. Pars magna flumine absumpta; quidam uerticoso amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt. Postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex uaria trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pauore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit uastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit; et iam omnia trans Hiberum praeter Saguntinos Carthaginiensium erant.
[6] Cum Saguntinis bellum nondum erat; ceterum iam belli causa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. Quibus cum adesset idem qui litis erat sator, nec certamen iuris sed uim quaeri appareret, legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes. Consules tunc Romae erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sempronius Longus. Qui cum legatis in senatum introductis de re publica
[9] Cum diu anceps fuisset certamen et Saguntinis quia praeter spem resisterent creuissent animi, Poenus quia non uicisset pro uicto esset, clamorem repente oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde impeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt. Interim ab Roma legatos uenisse nuntiatum est; quibus obuiam ad mare missi ab Hannibale qui dicerent nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma nec Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse legationes audire. Apparebat non admissos protinus Carthaginem ituros. Litteras igitur nuntiosque ad principes factionis Barcinae praemittit ut praepararent suorum animos ne quid pars altera gratificari populo Romano posset.
[10] Itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque uana atque inrita legatio fuit. Hanno unus aduersus senatum causam foederis magno silentio propter auctoritatem suam, non cum adsensu audientium egit, per deos foederum arbitros ac testes obtestans ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum; monuisse, praedixisse se ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non manes, non stirpem eius conquiescere uiri, nec unquam donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit quietura Romana foedera. "Iuuenem flagrantem cupidine regni uiamque unam ad id cernentem si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque uiuat, uelut materiam igni praebentes, ad exercitus misistis. Aluistis ergo hoc incendium quo nunc ardetis. Saguntum uestri circumsedent exercitus unde arcentur foedere; mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones ducibus iisdem dis per quos priore bello rupta foedera sunt ulti. Vtrum hostem an uos an fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos ab sociis et pro sociis uenientes bonus imperator uester in castra non admisit; ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi, ad uos uenerunt. Res ex foedere repetuntur; publica fraus absit: auctorem culpae et reum criminis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius incipiunt, eo cum coeperint uereor ne perseuerantius saeuiant. Aegates insulas Erycemque ante oculos proponite, quae terra marique per quattuor et uiginti annos passi sitis. Nec puer hic dux erat sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti uolunt. Sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex foedere, sicut nunc Sagunto non abstinemus; uicerunt ergo di hominesque et, id de quo uerbis ambigebatur uter populus foedus rupisset, euentus belli uelut aequus iudex, unde ius stabat, ei uictoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal uineas turresque admouet: Carthaginis moenia quatit ariete. Sagunti ruinae—falsus utinam uates sim—nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. dedemus ergo Hannibalem? Dicet aliquis. Scio meam leuem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum quod, si ille uiueret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuuenem tamquam furiam facemque huius belli odi ac detestor; nec dedendum solum id piaculum rupti foederis, sed si nemo deposcit, deuehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo unde nec ad nos nomen famaque eius accedere neque ille sollicitare quietae ciuitatis statum possit, ego ita censeo. Legatos extemplo Romam mittendos qui senatui satisfaciant, alios qui Hannibali nuntient ut exercitum ab Sagunto abducat ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant, tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno."
[11] Cum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo necesse fuit; adeo prope omnis senatus Hannibalis erat, infestiusque locutum arguebant Hannonem quam Flaccum Valerium, legatum Romanum. Responsum inde legatis Romanis est bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse; populum Romanum iniuste facere, si Saguntinos uetustissimae Carthaginiensium societati praeponat. Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit stationibus ad custodiam uinearum aliorumque operum dispositis. Interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit; ut uero pro contione praedam captae urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt ut, si extemplo signum datum esset, nulla ui resisti uideretur posse. Saguntini ut a proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte, non die unquam cessauerant ab opere, ut nouum murum ab
ea parte qua patefactum oppidum ruinis erat reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est, nec qua primum aut potissimum parte ferrent opem, cum omnia uariis clamoribus streperent, satis scire poterant. Ipse Hannibal qua turris mobilis, omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur hortator aderat. Quae cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit; nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant sed interlita luto, structurae antiquae genere. Itaque latius quam qua caederetur ruebat perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem uadebant. Locum quoque editum capiunt, conlatisque eo catapultis ballistisque ut castellum in ipsa urbe uelut arcem imminentem haberent muro circumdant; et Saguntini murum interiorem ab nondum capta parte urbis ducunt. Vtrimque summa ui et muniunt et pugnant; sed interiora tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt. Simul crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur exspectatio externae opis, cum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent. Paulisper tamen adfectos animos recreauit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi, dilectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus metum defectionis cum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma.
[12] Nec Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale Himilconis filio—eum praefecerat Hannibal—ita impigre rem agente ut ducem abesse nec ciues nec hostes sentirent. Is et proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit strataque omnia recentibus ruinis aduenienti Hannibali ostendit. Itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus atroxque proelium cum multorum utrimque caede initum et pars arcis capta est. Temptata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alco insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimae mouebant condicionesque tristes, ut ab irato uictore, ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans qui sub condicionibus iis de pace ageret. Postulabatur autem, redderent res Turdetanis traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis uestimentis ibi habitarent ubi Poenus iussisset. Has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, uinci animos ubi alia uincantur adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur; erat autem tum miles Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. Traditio palam telo custodibus hostium transgressus munimenta ad praetorem Saguntinum—et ipse ita iubebat—est deductus. Quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, submota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit:
[13] "Si ciuis uester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem uenit, ita pacis condiciones ab Hannibale ad uos rettulisset, superuacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad uos ueni; sed cum ille aut uestra aut sua culpa manserit apud hostem—sua, si metum simulauit: uestra, si periculum est apud uos uera referentibus—ego, ne ignoraretis esse et salutis aliquas et pacis uobis condiciones, pro uetusto hospitio quod mihi uobiscum est ad uos ueni. Vestra autem causa me nec ullius alterius loqui quae loquor apud uos uel ea fides sit quod neque dum uestris uiribus restitistis neque dum auxilia ab Romanis sperastis pacis unquam apud uos mentionem feci. Postquam nec ab Romanis uobis ulla est spes nec uestra uos iam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem adfero ad uos magis necessariam quam aequam. Cuius ita aliqua spes est, si eam, quemadmodum ut uictor fert Hannibal, sic uos ut uicti audiatis; si non id quod amittitur in damno, cum omnia uictoris sint, sed quidquid relinquitur pro munere habituri estis. Vrbem uobis, quam ex magna parte dirutam, captam fere totam habet, adimit: agros relinquit, locum adsignaturus in quo nouum oppidum aedificetis. Aurum et argentum omne, publicum priuatumque, ad se iubet deferri: corpora uestra coniugum ac liberorum uestrorum seruat inuiolata, si inermes cum binis uestimentis uelitis ab Sagunto exire. Haec uictor hostis imperat; haec quamquam sunt grauia atque acerba, fortuna uestra uobis suadet. Equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum; sed uel haec patienda