Docsity
Docsity

Prepara i tuoi esami
Prepara i tuoi esami

Studia grazie alle numerose risorse presenti su Docsity


Ottieni i punti per scaricare
Ottieni i punti per scaricare

Guadagna punti aiutando altri studenti oppure acquistali con un piano Premium


Guide e consigli
Guide e consigli


Plinio il giovane lettera, Schemi e mappe concettuali di Latino

Lettera Plinio il giovane latino testo

Tipologia: Schemi e mappe concettuali

2025/2026

Caricato il 27/02/2026

serena-abruscato
serena-abruscato 🇮🇹

12 documenti

1 / 3

Toggle sidebar

Questa pagina non è visibile nell’anteprima

Non perderti parti importanti!

bg1
6, 16
C. PLINIUS TACITO SUO S.
1Petis ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo verius tradere posteris possis. Gratias ago; nam video
morti eius si celebretur a te immortalem gloriam esse propositam.2Quamvis enim pulcherrimarum
clade terrarum, ut populi ut urbes memorabili casu, quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse
plurima opera et mansura condiderit, multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas
addet.3Equidem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere
legenda, beatissimos vero quibus utrumque. Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis
erit. Quo libentius suscipio, deposco etiam quod iniungis.
4Erat Miseni classemque imperio praesens regebat. Nonum Kal. Septembres hora fere septima mater
mea indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine et specie.5Usus ille sole, mox frigida,
gustaverat iacens studebatque; poscit soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud conspici
poterat. Nubes — incertum procul intuentibus ex quo monte; Vesuvium fuisse postea cognitum est —
oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit.6Nam
longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu
evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida
interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.7Magnum propiusque
noscendum ut eruditissimo viro visum. Iubet liburnicam aptari; mihi si venire una vellem facit
copiam; respondi studere me malle, et forte ipse quod scriberem dederat.8Egrediebatur domo; accipit
codicillos Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae nam villa eius subiacebat, nec ulla nisi
navibus fuga -: ut se tanto discrimini eriperet orabat.9Vertit ille consilium et quod studioso animo
incohaverat obit maximo. Deducit quadriremes, ascendit ipse non Rectinae modo sed multis — erat
enim frequens amoenitas orae laturus auxilium.10Properat illuc unde alii fugiunt, rectumque
cursum recta gubernacula in periculum tenet adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus omnes
figuras ut deprenderat oculis dictaret enotaretque.
11Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent, calidior et densior; iam pumices etiam
nigrique et ambusti et fracti igne lapides; iam vadum subitum ruinaque montis litora obstantia.
Cunctatus paulum an retro flecteret, mox gubernatori ut ita faceret monenti 'Fortes' inquit 'fortuna
iuvat: Pomponianum pete.'12Stabiis erat diremptus sinu medio nam sensim circumactis
curvatisque litoribus mare infunditur -; ibi quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo
tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae si contrarius ventus
resedisset. Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem consolatur
hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet; lotus accubat cenat, aut
hilaris aut quod aeque magnum similis hilari.13Interim e Vesuvio monte pluribus locis
latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur.
Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium
formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno; nam meatus animae, qui
illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis qui limini obversabantur
audiebatur.14Sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat,
ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. Excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui
pervigilaverant reddit.15In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur. Nam
crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut
referri videbantur.16Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur,
quod tamen periculorum collatio elegit; et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem
timor vicit. Cervicalia capitibus imposita linteis constringunt; id munimentum adversus incidentia
fuit.17Iam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamen faces multae
variaque lumina solvebant. Placuit egredi in litus, et ex proximo adspicere, ecquid iam mare
admitteret; quod adhuc vastum et adversum permanebat.18Ibi super abiectum linteum recubans
pf3

Anteprima parziale del testo

Scarica Plinio il giovane lettera e più Schemi e mappe concettuali in PDF di Latino solo su Docsity!

C. PLINIUS TACITO SUO S.

1 Petis ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo verius tradere posteris possis. Gratias ago; nam video morti eius si celebretur a te immortalem gloriam esse propositam. 2 Quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi ut urbes memorabili casu, quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse plurima opera et mansura condiderit, multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet. 3 Equidem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos vero quibus utrumque. Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit. Quo libentius suscipio, deposco etiam quod iniungis. 4 Erat Miseni classemque imperio praesens regebat. Nonum Kal. Septembres hora fere septima mater mea indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine et specie. 5 Usus ille sole, mox frigida, gustaverat iacens studebatque; poscit soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud conspici poterat. Nubes — incertum procul intuentibus ex quo monte; Vesuvium fuisse postea cognitum est — oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. 6 Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat. 7 Magnum propiusque noscendum ut eruditissimo viro visum. Iubet liburnicam aptari; mihi si venire una vellem facit copiam; respondi studere me malle, et forte ipse quod scriberem dederat. 8 Egrediebatur domo; accipit codicillos Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae — nam villa eius subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga -: ut se tanto discrimini eriperet orabat. 9 Vertit ille consilium et quod studioso animo incohaverat obit maximo. Deducit quadriremes, ascendit ipse non Rectinae modo sed multis — erat enim frequens amoenitas orae — laturus auxilium. 10 Properat illuc unde alii fugiunt, rectumque cursum recta gubernacula in periculum tenet adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus omnes figuras ut deprenderat oculis dictaret enotaretque. 11 Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent, calidior et densior; iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides; iam vadum subitum ruinaque montis litora obstantia. Cunctatus paulum an retro flecteret, mox gubernatori ut ita faceret monenti 'Fortes' inquit 'fortuna iuvat: Pomponianum pete.' 12 Stabiis erat diremptus sinu medio — nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur -; ibi quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae si contrarius ventus resedisset. Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet; lotus accubat cenat, aut hilaris aut — quod aeque magnum — similis hilari. 13 Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno; nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis qui limini obversabantur audiebatur. 14 Sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. Excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui pervigilaverant reddit. 15 In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur. 16 Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum collatio elegit; et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit. Cervicalia capitibus imposita linteis constringunt; id munimentum adversus incidentia fuit. 17 Iam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamen faces multae variaque lumina solvebant. Placuit egredi in litus, et ex proximo adspicere, ecquid iam mare admitteret; quod adhuc vastum et adversum permanebat. 18 Ibi super abiectum linteum recubans

semel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque. Deinde flammae flammarumque praenuntius odor sulpuris alios in fugam vertunt, excitant illum. 19 Innitens servolis duobus assurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat. 20 Ubi dies redditus — is ab eo quem novissime viderat tertius -, corpus inventum integrum illaesum opertumque ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti quam defuncto similior. 21 Interim Miseni ego et mater — sed nihil ad historiam, nec tu aliud quam de exitu eius scire voluisti. Finem ergo faciam. 22 Unum adiciam, omnia me quibus interfueram quaeque statim, cum maxime vera memorantur, audieram, persecutum. Tu potissima excerpes; aliud est enim epistulam aliud historiam, aliud amico aliud omnibus scribere. Vale. 6, 20 C. PLINIUS TACITO SUO S. 1 Ais te adductum litteris quas exigenti tibi de morte avunculi mei scripsi, cupere cognoscere, quos ego Miseni relictus — id enim ingressus abruperam — non solum metus verum etiam casus pertulerim. 'Quamquam animus meminisse horret, ... incipiam.' 2 Profecto avunculo ipse reliquum tempus studiis — ideo enim remanseram — impendi; mox balineum cena somnus inquietus et brevis. 3 Praecesserat per multos dies tremor terrae, minus formidolosus quia Campaniae solitus; illa vero nocte ita invaluit, ut non moveri omnia sed verti crederentur. 4 Irrupit cubiculum meum mater; surgebam invicem, si quiesceret excitaturus. Resedimus in area domus, quae mare a tectis modico spatio dividebat. 5 Dubito, constantiam vocare an imprudentiam debeam — agebam enim duodevicensimum annum -: posco librum Titi Livi, et quasi per otium lego atque etiam ut coeperam excerpo. Ecce amicus avunculi qui nuper ad eum ex Hispania venerat, ut me et matrem sedentes, me vero etiam legentem videt, illius patientiam securitatem meam corripit. Nihilo segnius ego intentus in librum. 6 Iam hora diei prima, et adhuc dubius et quasi languidus dies. Iam quassatis circumiacentibus tectis, quamquam in aperto loco, angusto tamen, magnus et certus ruinae metus. 7 Tum demum excedere oppido visum; sequitur vulgus attonitum, quodque in pavore simile prudentiae, alienum consilium suo praefert, ingentique agmine abeuntes premit et impellit. 8 Egressi tecta consistimus. Multa ibi miranda, multas formidines patimur. Nam vehicula quae produci iusseramus, quamquam in planissimo campo, in contrarias partes agebantur, ac ne lapidibus quidem fulta in eodem vestigio quiescebant. 9 Praeterea mare in se resorberi et tremore terrae quasi repelli videbamus. Certe processerat litus, multaque animalia maris siccis harenis detinebat. Ab altero latere nubes atra et horrenda, ignei spiritus tortis vibratisque discursibus rupta, in longas flammarum figuras dehiscebat; fulguribus illae et similes et maiores erant. 10 Tum vero idem ille ex Hispania amicus acrius et instantius 'Si frater' inquit 'tuus, tuus avunculus vivit, vult esse vos salvos; si periit, superstites voluit. Proinde quid cessatis evadere?' Respondimus non commissuros nos ut de salute illius incerti nostrae consuleremus. 11 Non moratus ultra proripit se effusoque cursu periculo aufertur. Nec multo post illa nubes descendere in terras, operire maria; cinxerat Capreas et absconderat, Miseni quod procurrit abstulerat. 12 Tum mater orare hortari iubere, quoquo modo fugerem; posse enim iuvenem, se et annis et corpore gravem bene morituram, si mihi causa mortis non fuisset. Ego contra salvum me nisi una non futurum; dein manum eius amplexus addere gradum cogo. Paret aegre incusatque se, quod me moretur.