XIV. ITEM ORDO GENTIS GOTORUM
1. Primum in Gotis Atanaricus rg. an. XIII. Iste prius per Ualentem imperatorem in
eresem Arrianam cum omne Gotorum gente intrabit. Sub isto Goti legem et litteras
habere ceperunt, et quum idem rege ab Agnis Goti de terra propria expulsi sunt. Rex
quoque Constantinopolim uitam finibit sub imperatore Teudosio.
2. Alaricus rg. an. XVII. Iste ob uindactam Gotorum CC milia et Ragadaiso Scita, quos
Romani interfecerant, exercitum mobit et Romam capit ibique Placidiam Teodosi
imperatoris filiam cum multis opibus depredabit. Postea Ytalia obiit sub imperatoribus
Onorio et Arcadio.
3. Ataulfus rg. an. VI. Iste supra dictam Placidiam coniugem accepit et quinto regni
anno de ltalia Gallias adiit Et dum Spanias petere uoluisset, a suis interfectus est in
Barcinona sub imperatoribus Onorio et Arcadio.
4. Sigericus rg. an. I. Iste dum pacem cum Romanis uoluisset, mox a suis est interfectus
sub imperatore predicto.
5. Ballia rg. an. III. Belligerator fuit. Cum imperatore Onorio pacem habuit et sororem
eius Placidiam ei reddidit. Iste in Spanias ingressus Uandalos et Silingos in Betica bello
extinxit et Alanos ad nicilum redegit. Ad Africam classice transire disposuit, sed
Gaditanus maris cum non dimisit. In Galias rediit ibique uitam finibit sub imperatore
Onorio.
5a. Primum Ballia rex adiit Spaniam (A marg.).
6. Teuderedus rg. an. XXXIII. Iste Litorium ducem Romanum cum multa milia
Romanorum extinxit. Ex Agnis CC interfecit, ibique preliando occiditur sub imperatore
Teudosio minore.
7. Turismundus filius eius rg. an. I. Qui dum feralis et noxius esset, a Theuderico et
Fricdario est fratribus interfectus sub imperatore Martiano.
8. Teudericus rg. an. XIII. Iste cum Gotis Auito pro imperio sumere auxilium dedit et
obinde cum licentia idem Auiti imperatoris quum ingenti exercitu Spanias intrat et XIIº
miliario ab Asturica aput Urbico flubio Ricciarium Sueuorum regem prelio superabit,
eumque persequens in Portucale cepit atque occidit. Bracaram capit. Sicque inde per
Lusitaniam Gallias repetit ibique ab Eurico est fratre occisus sub imperatore Leone.
9. Euricus rg. an. XVII. Iste Lusitaniam depredauit. Pampilonam et Cesaragustam capit.
Iste primum Gotis leges dedit. Arelate obiit sub imperatore Zenon.
9a. Eurico regem primum ad Gotis legem catholicam dedit (E marg).
10. Alaricus filius eius rg. an. XXIII. Quem Fluduildus rex Francorum aput Pictauis
uello interfecit. Ob cuius uindictam Teudericus socer eius Italic rex Francos proterit et
regnum Gotis integrum restituit sub imperatore Atanasio.
10a. Alaricum filium eius concilium Agatense fecit (E marg.).