Potete aiutarmi a tradurre questa versione?"Causam dicebat apud divum Iulium ex veteranis quidam adversus vicinosuos, et causa premebatur. “Meministi”, inquit, “imperator in Hispania talum te torsisse circa Sucronem?”. Cum Caesar meminisse se dixisset: “Meministi quidem”, inquit, “sub quadam arbore minimum umbrae spargente, cum velles residere ferventissimo sole, et esset asperrimus locus, quemdam ex cornmilitonibus paenulam suam substravisse?”. Cum dixisset Caesar: “Quidni meminerim? Et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, commilito, homo fonis ac strenuus, aquam mihi in galea sua attulit”. “Potes ergo”, inquit, “imperator, agnoscere illum hominem?”. Caesar ait se hominem pulchre agnoscere posse; et adiecit: “Tu utique Ole non es”. “Merito”, inquit, “Caesar, me non agnoscis; nam cum hoc factum est, integer eram; postea ad Mundam in ade oculus mihi effossus est, et in capite lecta ossa”. Vetuit illi exhiberi negotium Caesar, et agellos, in quibus causa litium fuerat, militi suo donavit."