esempio di come mi servirebbe la scansione metrica:Hànc tibi, Frònto patèr, || genetrìx Flaccìlla, puèllam òscula còmmendò|| dèliciàsque meàs,pàrvola nè nigràs || horrèscat Eròtion ùmbrasòraque Tàrtareì || pròdigiòsa canìs.++Ì++nplet++ù++ra fu++ì++t || sext++aè++ modo fr++ì++gora br++ù++mae,v++ì++xiss++è++t totid++è++m || n++ì++ minus ++ì++lla di++è++s.++Ì++nter t++à++m veter++è++s || lud++à++t lasc++ì++va patr++ò++nos++è++t nom++è++n blaes++ò++ || g++à++rriat ++ò++re me++ù++m.M++ò++llia n++ò++n rigid++ù++s || caesp++è++s tegat ++ò++ssa, nec ++ì++lli,t++è++rra, grav++ì++s fuer++ì++s: || n++ò++n fuit ++ì++lla tib++ì++V, IXLanguebam: sed tu comitatus protinus ad me uenisti centum, Symmache, discipulis. Centum me tetigere manus aquilone gelatae: non habui febrem, Symmache, nunc habeo. V, X'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur Et sua quod rarus tempora lector amat?' Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores, Praeferat antiquos semper ut illa novis. 5 Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram, Sic laudant Catuli vilia templa senes; Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone, Et sua riserunt saecula Maeoniden, Rara coronato plausere theatra Menandro, 10 Norat Nasonem sola Corinna suum. Vos tamen o nostri ne festinate libelli: Si post fata venit gloria, non propero.V, XISardonychas, zmaragdos, adamantas, iaspidas uno Versat in articulo Stella, Severe, meus. Multas in digitis, plures in carmine gemmas Invenies: inde est haec, puto, culta manus.V, XIIQuod nutantia fronte perticata Gestat pondera Masclion superbus, Aut grandis Ninus omnibus lacertis Septem quod pueros levat vel octo, 5 Res non difficilis mihi videtur, Uno cum digito vel hoc vel illo Portet Stella meus decem puellas.V,XIIISum, fateor, semperque fui, Callistrate, pauper, Sed non obscurus nec male notus eques, Sed toto legor orbe frequens et dicitur 'Hic est', Quodque cinis paucis, hoc mihi vita dedit. 5 At tua centenis incumbunt tecta columnis Et libertinas arca flagellat opes, Magnaque Niliacae servit tibi glaeba Syenes, Tondet et innumeros Gallica Parma greges. Hoc ego tuque sumus: sed quod sum, non potes esse: 10 Tu quod es, e populo quilibet esse potest.V,XXXIVHanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam Oscula commendo deliciasque meas, Parvola ne nigras horrescat Erotion umbras Oraque Tartarei prodigiosa canis. 5 Inpletura fuit sextae modo frigora brumae, Vixisset totidem ni minus illa dies. Inter tam veteres ludat lasciva patronos Et nomen blaeso garriat ore meum. Mollia non rigidus caespes tegat ossa, nec illi, 10 Terra, gravis fueris: non fuit illa tibi.